Themistocles
ch. 1
Them.1.1
Themistocles, Neocli filius, Atheniensis. huius
vitia ineuntis adulescentiae magnis sunt emendata virtutibus, adeo ut anteferatur huic nemo, pauci pares
putentur.
Them.1.2
sed ab initio est ordiendus. pater eius
Neocles generosus fuit. is uxorem Acarnanam civem
duxit, ex qua natus est Themistocles. qui cum minus
esset probatus parentibus, quod et liberius vivebat et
rem familiarem neglegebat, a patre exheredatus est.
quae contumelia non fregit eum, sed erexit.
Them.1.3
nam cum iudicasset sine summa industria non posse eam exstingui, totum se dedidit rei publicae, diligentius amicis
famaeque serviens. multum in iudiciis privatis versabatur, saepe in contionem populi prodibat; nulla res
maior sine eo gerebatur; celeriter quae opus erant
Them.1.4
reperiebat, facile eadem oratione explicabat, neque
minus in rebus gerendis promptus quam excogitandis
erat, quod et de instantibus, ut ait Thucydides, verissime iudicabat et de futuris callidissime coniciebat.
quo factum est ut brevi tempore illustraretur.
ch. 2
Them.2.1
Primus autem gradus fuit capessendae rei publicae bello Corcyraeo: ad quod gerendum praetor a
populo factus non solum praesenti bello, sed etiam
reliquo tempore ferociorem reddidit civitatem.
Them.2.2
nam cum pecunia publica, quae ex metallis redibat, largitione magistratuum quotannis interiret, ille persuasit
populo ut ea pecunia classis centum navium aedificaretur.
Them.2.3
qua celeriter effecta primum Corcyraeos fregit,
deinde maritimos praedones consectando mare tutum
reddidit. in quo cum divitiis ornavit, tum etiam peritissimos belli navalis fecit Athenienses.
Them.2.4
id quantae saluti
fuerit universae Graeciae, bello cognitum est Persico.
nam cum Xerxes et mari et terra bellum universae inferret Europae, cum tantis copiis eam invasit, quantas
neque ante nec postea habuit quisquam:
Them.2.5
huius enim classis mille et ducentarum navium longarum fuit,
quam duo milia onerariarum sequebantur, terrestris
autem exercitus septingenta peditum, equitum quadringenta milia fuerunt.
Them.2.6
cuius de adventu cum fama in
Graeciam esset perlata et maxime Athenienses peti
dicerentur propter pugnam Marathoniam, miserunt
Delphos consultum, quidnam facerent de rebus suis.
deliberantibus Pythia respondit, ut moenibus ligneis
se munirent.
Them.2.7
id responsum quo valeret cum intellegeret nemo, Themistocles persuasit consilium esse
Apollinis, ut in naves se suaque conferrent: eum enim
a deo significari murum ligneum.
Them.2.8
tali consilio probato
addunt ad superiores totidem naves triremes suaque
omnia, quae moveri poterant, partim Salamina, partim
Troezena deportant: arcem sacerdotibus paucisque maioribus natu ad sacra procuranda tradunt, reliquum
oppidum relinquunt.
ch. 3
Them.3.1
Huius consilium plerisque civitatibus displicebat
et in terra dimicari magis placebat. itaque missi sunt
delecti cum Leonida, Lacedaemoniorum rege, qui Thermopylas occuparent longiusque barbaros progredi non
paterentur. ii vim hostium non sustinuerunt eoque loco omnes interierunt.
Them.3.2
at classis communis Graeciae
trecentarum navium, in qua ducentae erant Atheniensium, primum apud Artemisium inter Euboeam continentemque terram cum classiariis regiis conflixit.
angustias enim Themistocles quaerebat, ne multitudine circumiretur.
Them.3.3
hinc etsi pari proelio discesserant,
tamen eodem loco non sunt ausi manere, quod erat
periculum, ne, si pars navium adversariorum Euboeam
superasset, ancipiti premerentur periculo.
Them.3.4
quo factum est ut ab Artemisio discederent et exadversum Athenas
apud Salamina classem suam constituerent.
ch. 4
Them.4.1
At Xerxes Thermopylis expugnatis protinus accessit astu idque nullis defendentibus interfectis sacerdotibus, quos in arce invenerat, incendio delevit.
Them.4.2
cuius flamma perterriti classiarii cum manere non auderent
et plurimi hortarentur, ut domos suas discederent
moenibusque se defenderent, Themistocles unus restitit
et universos pares esse posse aiebat, dispersos testabatur perituros, idque Eurybiadi, regi Lacedaemoniorum, qui tum summae imperii praeerat, fore affirmabat.
Them.4.3
quem cum minus quam vellet moveret, noctu de servis suis quem habuit fidelissimum ad regem misit, ut
ei nuntiaret suis verbis, adversarios eius in fuga esse:
Them.4.4
qui si discessissent, maiore cum labore et longinquiore
tempore bellum confecturum, cum singulos consectari
cogeretur: quos si statim aggrederetur, brevi universos
oppressurum. hoc eo valebat, ut ingratiis ad depugnandum omnes cogerentur.
Them.4.5
hac re audita barbarus,
nihil doli subesse credens, postridie alienissimo sibi
loco, contra opportunissimo hostibus adeo angusto
mari conflixit, ut eius multitudo navium explicari non
potuerit. victus ergo est magis etiam consilio Themistocli quam armis Graeciae.
ch. 5
Them.5.1
Hic etsi male rem gesserat, tamen tantas habebat reliquias copiarum, ut etiamtum iis opprimere
posset hostes: iterum ab eodem gradu depulsus est.
nam Themistocles, verens ne bellare perseveraret, certiorem eum fecit id agi,
ut pons, quem ille in Hellesponto fecerat, dissolveretur ac reditu in Asiam excluderetur, idque ei persuasit.
Them.5.2
itaque qua sex mensibus
iter fecerat, eadem minus diebus triginta in Asiam
reversus est seque a Themistocle non superatum, sed
conservatum iudicavit.
Them.5.3
sic unius viri prudentia Graecia
liberata est Europaeque succubuit Asia. haec altera
victoria, quae cum Marathonio possit comparari tropaeo. nam pari modo apud Salamina parvo numero
navium maxima post hominum memoriam classis est devicta.
ch. 6
Them.6.1
Magnus hoc bello Themistocles fuit neque minor
in pace. cum enim Phalerico portu neque magno
neque bono Athenienses uterentur, huius consilio triplex Piraei portus constitutus est iisque moenibus
circumdatus, ut ipsam urbem dignitate aequiperaret, utilitate superaret.
Them.6.2
idem muros Atheniensium restituit
praecipuo suo periculo. namque Lacedaemonii causam idoneam nacti propter barbarorum excursiones, qua
negarent oportere extra Peloponnesum ullam urbem
muros habere, ne essent loca munita, quae hostes possiderent, Athenienses aedificantes prohibere sunt conati.
hoc longe alio spectabat atque videri volebant.
Them.6.3
Athenienses enim duabus victoriis, Marathonia et Salaminia, tantam gloriam apud omnes gentes erant consecuti, ut intellegerent Lacedaemonii de principatu
sibi cum iis certamen fore.
Them.6.4
quare eos quam infirmissimos esse volebant. postquam autem audierunt
muros strui, legatos Athenas miserunt, qui id fieri
vetarent. his praesentibus desierunt ac se de ea re
legatos ad eos missuros dixerunt.
Them.6.5
hanc legationem suscepit Themistocles et solus primo profectus est:
reliqui legati ut tum exirent, cum satis alti tuendo
muri exstructi viderentur, praecepit: interim omnes,
servi atque liberi, opus facerent neque ulli loco parcerent, sive sacer sive privatus esset sive publicus, et
undique, quod idoneum ad muniendum putarent, congererent. quo factum est ut Atheniensium muri ex
sacellis sepulcrisque constarent.
ch. 7
Them.7.1
Themistocles autem, ut Lacedaemonem venit, adire
ad magistratus noluit et dedit operam, ut quam longissime tempus duceret, causam interponens se collegas exspectare.
Them.7.2
cum Lacedaemonii quererentur opus
nihilo minus fieri eumque in ea re conari fallere, interim reliqui legati sunt consecuti. a quibus cum
audisset non multum superesse munitionis, ad ephoros
Lacedaemoniorum accessit, penes quos summum erat
imperium, atque apud eos contendit falsa iis esse delata: quare aequum esse illos viros bonos nobilesque
mittere [quibus fides haberetur], qui rem explorarent:
interea se obsidem retinerent.
Them.7.3
gestus est ei mos, tresque legati functi summis honoribus Athenas missi
sunt. cum his collegas suos Themistocles iussit proficisci iisque praedixit, ut ne prius Lacedaemoniorum
legatos dimitterent quam ipse esset remissus.
Them.7.4
hos postquam Athenas pervenisse ratus est, ad magistratus
senatumque Lacedaemoniorum adiit et apud eos liberrime professus est: Athenienses suo consilio, quod
communi iure gentium facere possent, deos publicos
suosque patrios ac penates, quo facilius ab hoste possent defendere, muris saepsisse neque in eo quod inutile esset Graeciae fecisse.
Them.7.5
nam illorum urbem [ut] propugnaculum oppositum esse barbaris, apud quam
iam bis copias regias fecisse naufragium.
Them.7.6
Lacedaemonios autem male et iniuste facere, qui id potius
intuerentur, quod ipsorum dominationi quam quod
universae Graeciae utile esset. quare, si suos legatos
recipere vellent, quos Athenas miserant, se remitterent, cum aliter illos numquam in patriam essent recepturi.
ch. 8
Them.8.1
Tamen non effugit civium suorum invidiam. namque ob eundem timorem, quo damnatus erat Miltiades,
testularum suffragiis e civitate eiectus Argos habitatum concessit.
Them.8.2
hic cum propter multas virtutes
magna cum dignitate viveret, Lacedaemonii legatos
Athenas miserunt, qui eum absentem accusarent, quod
societatem cum rege Perse ad Graeciam opprimendam fecisset.
Them.8.3
hoc crimine absens damnatus est. id ut audivit, quod non satis tutum se Argis videbat, Corcyram
demigravit. ibi cum eius principes insulae animadvertisset timere, ne propter se bellum iis Lacedaemonii
et Athenienses indicerent, ad Admetum, Molossum
regem, cum quo ei hospitium non erat, confugit.
Them.8.4
huc cum venisset et in praesentia rex abesset, quo maiore
religione se receptum tueretur, filium eius parvulum
arripuit et cum eo se in sacrarium, quod summa colebatur caerimonia, coniecit. inde non prius egressus
est, quam rex eum data dextra in fidem reciperet,
quam praestitit.
Them.8.5
nam cum ab Atheniensibus et Lacedaemoniis exposceretur publice, supplicem non prodidit monuitque ut consuleret sibi: difficile enim esse
in tam propinquo loco tuto eum versari. itaque Pydnam eum deduci iussit et quod satis esset praesidii dedit.
Them.8.6
hic in navem omnibus ignotus nautis escendit.
quae cum tempestate maxima Naxum ferretur, ubi
tum Atheniensium erat exercitus, sensit Themistocles,
si eo pervenisset, sibi esse pereundum. hac necessitate coactus domino navis, quis sit, aperit, multa pollicens, si se conservasset.
Them.8.7
at ille clarissimi viri captus
misericordia diem noctemque procul ab insula in salo
navem tenuit in ancoris neque quemquam ex ea exire
passus est. inde Ephesum pervenit ibique Themistoclem exponit. cui ille pro meritis postea gratiam
rettulit.
ch. 9
Them.9.1
Scio plerosque ita scripsisse, Themistoclem Xerxe
regnante in Asiam transisse. sed ego potissimum Thucydidi credo, quod et aetate proximus de iis, qui illorum temporum historiam reliquerunt, et eiusdem civitatis fuit. is autem ait ad Artaxerxen eum venisse
atque his verbis epistulam misisse:
Them.9.2
'Themistocles veni ad te, qui plurima mala omnium Graiorum in domum
tuam intuli, quamdiu mihi necesse fuit adversum
patrem tuum bellare patriamque meam defendere.
Them.9.3
idem multo plura bona feci, postquam in tuto ipse et ille
in periculo esse coepit. nam cum in Asiam reverti
vellet proelio apud Salamina facto, litteris eum certiorem feci id agi ut pons, quem in Hellesponto fecerat, dissolveretur atque ab hostibus circumiretur:
quo nuntio ille periculo est liberatus.
Them.9.4
nunc autem confugi ad te exagitatus a cuncta Graecia, tuam petens
amicitiam: quam si ero adeptus, non minus me bonum
amicum habebis, quam fortem inimicum ille expertus
est. te autem rogo, ut de iis rebus, quas tecum colloqui volo, annuum mihi tempus des eoque transacto
ad te venire patiaris.'
ch. 10
Them.10.1
Huius rex animi magnitudinem admirans cupiensque talem virum sibi conciliari veniam dedit. ille
omne illud tempus litteris sermonique Persarum dedit:
quibus adeo eruditus est, ut multo commodius dicatur
apud regem verba fecisse, quam ii poterant, qui in
Perside erant nati.
Them.10.2
hic cum multa regi esset pollicitus gratissimumque illud, si suis uti consiliis vellet,
illum Graeciam bello oppressurum, magnis muneribus
ab Artaxerxe donatus in Asiam rediit domiciliumque
Magnesiae sibi constituit.
Them.10.3
namque hanc urbem ei rex
donarat, his quidem verbis, quae ei panem praeberet
(ex qua regione quinquagena talenta quotannis redibant), Lampsacum autem, unde vinum sumeret, Myunta,
ex qua obsonium haberet.
Huius ad nostram memoriam monumenta manserunt duo: sepulcrum prope oppidum, in quo est sepultus, statua in foro Magnesiae.
Them.10.4
de cuius morte multimodis apud plerosque scriptum est, sed nos eundem
potissimum Thucydidem auctorem probamus, qui illum
ait Magnesiae morbo mortuum neque negat fuisse
famam, venenum sua sponte sumpsisse, cum se, quae
regi de Graecia opprimenda pollicitus esset, praestare
posse desperaret.
Them.10.5
idem ossa eius clam in Attica ab
amicis sepulta, quoniam legibus non concederetur, quod
proditionis esset damnatus, memoriae prodidit.